BURGOVIA

BURGOVIA
BURGOVIA
oppid. Sueviae, Marchionatus cognominis caput ad Mindelium fluv. r. milliar. German. a Danubio. Marchionatus hic, Algoiae in Suevia pars, inter Augustam Ulmamque 8. milliar. protensus, a Philippo Suevo Impetatore emortuâ veteri Marchionum stirpe, Comitibus Roggensteniis concessus est. A. C. 1205. e quibus postremô Henricô fatô defunctô A. C. 1283. aperti Feudi, ut coniectura est, iure Austriis, ut Sueviae Ducibus, obvenit. Patrum aetate Carolus, Ferdinandi I. Imperatoris ex Ferdinando nepos, iustis quidem nuptiis, impara tamen matre, Philippinâ nempe Welferiâ Patriciâ Augustanâ, susceptus, eum accepit, terrâ titulôque Marchionis acquiescere iussus. Quô annô huius saeculi decimô octavô exstinctô, nullis relictis liberis (praeter filiolam ex Sibylla Iuliacensi fusceptam, at et ipsam intra infantiam exstinctam) ditio haec ad Aguatos plenô Domus iure gaudentes reversa est. Tobias Pfannerus de praecipuis Germaniae Princip. gentib. c. 1. Vide quoque Georgium Hornium Orb. Polit. part. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Ferdinand III, Holy Roman Emperor — {| align=right Infobox German Royalty|Monarch name =Ferdinand III title = Holy Roman Emperor; King of Hungary, Croatia, and Bohemia; Archduke of Austria |center|150px caption = coronation = full name = succession = Holy Roman Emperor; Archduke of …   Wikipedia

  • CONRADUS VI — CONRADUS VI. filius Friderici VII. modo memorati, cum Ulrico Wirtenbergico depulit Burgoviâ Bavaros, A. C. 1371. Pater ex Heduige Atestina Friderici IX. ultimi Teccensium Ducis, cuius A. C. 1439. defuncti filia Beatrix seu Iudita, nupta Eberhardo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • DILINGA — urbs Sueviae, ad Danub. Fluv. in dit. Ep. Augustani, 4. leuc. supra Donavert. in Occ. Ulmam versus, 3. a Burgovia in Bor. cum Univers. a Cardin. Ottone Truccio, Ep. Aug. sub Iulio III. A. C. 1549. fundata. Parva et male culta …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EBERHARDUS — I. EBERHARDUS Comes Vohburgius, ultimus Notimbergae Burggravius fuit: quo exstincto Rudolfus. I. Imp. Burggraviatum seu Franconiae Ducatum contulit suo ex sorore nepoti, Friderico Comiti Zollerano: in cuius familia, ab eo enim hodierni Principes… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GERMANIA — I. GERMANIA regio Europae latissima, quae a Gallis, Rhaetis, ac Pannoniis, Rheno, et Danubio fluminibus, a Sarmatis, Dacisque metu mutuo, ac montibus separatur: cetera am bit Oceanus, latos sinus et insularum immensa spatia complectens. Germaniae …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUEVIA — vulgo SCHWABEN incolis, Sovabe Gallis, Suevia Italis, provincia Germaniae ampla, inter Bavariam ad Ortum, Rhenum ad Occasum, quô separatur ab Alsatia, Helvetios ad Meridiem, et Franconiam ad Boream. In ea autem sunt Suevia proprie dicta versus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TECCIUM vel TECCIA — oppid. olim et arx Germaniae, in Suevia, unde illustrissimae familiae Ducum Decensium vel Teccensium, nomen. Fuit sub antiquis Zeringiae Ducibus, e quibus Conradus Conrado III. Imperatori rebellis, captis Zeringâ et Tecciô, in ordinem redactus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TIROLIS — regio Germaniae meridionalis non obscura, titulô Comitatus insignis, partem Rhaetiae, partem Norici magnam, et partem minimam Cenomannorum Italiae complectens, continetur circulô Austriacô, qui ex decem Germaniae circulis primus est. Baudrando… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”